# Opera omnia. Vol. 2 529.6-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 529.6 to 529.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/529.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/529.6

Ex quo adnotari praeterea potest, quia, omnes hi motus super quibusdam centris tam inflectendo, quàm dirigendo fiunt; ipsos ideò omneis mixtos esse, compositósque ex circulorum portionibus quas extrema partium flexarum, directarumque altera describant: sicque nullum esse Animalis motum, qui purè rectus censendus sit. Quod quidem nisi fortè capis, attende quid fiat, dum brachio, manu, ac digitis ad anteriora versis, digito extreme vel describis, vel insequeris rectam lineam, Deprehendes quippe, motione coepta super articulatione summa digiti, subsequi factam sipta mediam, tum factam ad digiti radicem, Gassendus de Animalibus. tum factam ad initium manus, tum factam ad cubitum, tum factam ad scapulam; & nisi sit De Gressu. satis, factam trunci ipsius ad coxendicem, factam ad genu, ad talum, & porrò ad extremum pedem. Tot portiones erunt circularium motuum, ex quibus recta illa constabit; cùm & deprehensurus sis, nisi motum vnius partis alterius motus subinde excipiat, eáque interim moueri pergat, fore, vt non rectam, sed deuexam lineam describat Verumtamen his iam dimissis, sequitur vt de variis illis, quibus totum Animal locum mutat, motuum generibus dicturi, initium ducamus à gressu, seu mavis progressu, incessuve, hoc est motu illorum Animalium proprio, quę pedibus praedita sunt; vt qui tum fieri intelligatur, cùm pedes alternis promouentur, ac innituntur. Alternis, inquam, siue alternatio pedum dextrorum, sinistrorúmque sit, qui solitus quidem, maximéque naturalis est gressus; siue anteriorum, posteriorúmque, veluti dum equi calpizant, qui gressus est cursus concitatior; quoniam si non sit alternatio, sed aut bini pedes simul efferuntur, vt fieri obseruamus in passeribus, aut quaterni, vt fit in equis, & quadrupedibus caeteris dum fossas transiliunt; talis quidem motus ad Gressum refertur; sed tamen non tam Gressus, Incessusve, quàm Saltus propriè dicitur. Cùm praedita porrò pedibus Animalia aut Bipeda sint, aut Quadrupeda, aut Multipeda, sicque spectandus deinceps Gressus iuxta hanc diuisionem sit; iure lib. de. inc. heic adnotetur Aristotelem non immerite cap. 9 obseruare, quamobrem debeant in omnibus 10. probl pedatorum generibus esse pedes numero pa reis. Quippe tametsi Quadrupeda, quemadmodum Scolopendrae, vno aliquo pede decurtata, incedant nihilominus, superstite pedum multitudine officio fungente (quae minùs tamen laboriosè, nullo deficiente, promotionem perageret) attamen gressum peragi in caeteris necesse est binis pedibus, aut quaternis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
