Latin
CAPVT VII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 54
Unproofread scanNot analysed yet
ad ipsa Ostia Rhodani; quòd Sal maris eas non perfundat, nisi quatenus diffunduntur, &instanteis, propellenteisque à tergo perinde non habent. Neque mirum est plagas quasdam dulceis etiam in medio maris reperiri; constat enim ex ante dictis canaleis esse subterraneos, qui in fundo maris nunc propè, nunc procul solùm aperiantur, &aquas supernè demissas effundant; vnde &dulces intra mare scaturiant. Hûc spectare proinde potest, quod eleganter Lucretius: Praeterea dispersa foras erumpere cogit Vis per aquam subitò, sursumque ea conciliari. Quod genus endo mari spirat fons dulcis aquai, Qui scatit, &salsas circum se dimouet vndas, Et multis alijs praebet regionibus aequor Vtilitatem opportunam sitientibu nautis, Quòd dulces, inter salsas, interuomit vndas. Quod autem, seclusis quibusdam eiusmodi