# Opera omnia. Vol. 2 54

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/54

ad ipsa Ostia Rhodani; quòd Sal maris eas non perfundat, nisi quatenus diffunduntur, & instanteis, propellenteisque à tergo perinde non habent. Neque mirum est plagas quasdam dulceis etiam in medio maris reperiri; constat enim ex ante dictis canaleis esse subterraneos, qui in fundo maris nunc propè, nunc procul solùm aperiantur, & aquas supernè demissas effundant; vnde & dulces intra mare scaturiant. Hûc spectare proinde potest, quod eleganter Lucretius: Praeterea dispersa foras erumpere cogit Vis per aquam subitò, sursumque ea conciliari. Quod genus endo mari spirat fons dulcis aquai, Qui scatit, & salsas circum se dimouet vndas, Et multis alijs praebet regionibus aequor Vtilitatem opportunam sitientibu nautis, Quòd dulces, inter salsas, interuomit vndas. Quod autem, seclusis quibusdam eiusmodi

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
