Latin
55.1 to 55.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 55.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Humor dulcet, vbi per terras crebrius idem Percolatur, vt in foueam fluat, ac mansuescat, Linquit enim supera taetri primordia viri Aspera, quò magis in terris haerescere possunt. Consentaneum est, vt dicturi iam de proprietatibus Aquarum, à calore, quo sunt plaeraeque praeditae initium ducamus. In hac certè Prouincia calidae scaturiunt non incelebres tum Aqui-sextienses, tum Griselides, tum poissimùm hae nostrae Dinienses. Et cùm aqua quidem ex sua natura calida non sit (sed frigida etiam, ex vulgari sententia) neque aduentitij caloris causam videatur habere aut Solem, aut motum, aut aliud omninò, quàm ipsum calorem subterraneum; dubium nihilominùs est, qua ratione calor ipsi imprimatur. Peruulgata sententia est imprimi illum ab ignibus, qui sub terra accensi sint; siue ignis ipsis aquarum canalibus suppositus sit, &canaleis ipsos calefaciens praeterfluentem quoque aquam calefaciat; siue intra ipsos canaleis fornicatos ardeat, &aquam suppositam lambens, caloréque etiam suo penetrans incalescere, &feruere cogat. Attamen, vt dictum iam est, non apparet quemadmodum possit materies ignea abire sub terra in flammam, nisi fornix crepet, aut fumus statim luffocet. Alia est opinio satis vulgaris, non calescere quidem aquam ob actualem ignem, sed ob virtualem, seu potentialem; ita enim appellitant. Nempe eo modo, quo aqua incalescit propter calorem, qui in calce non actu, sed potentiâ est; ita posse eandem incaescere à calore, qui bitumini, aut sulphuri non actu, sed potentia insit. Verùm obstat, quod quantumcumque aquam bitumini, sulphurive affundas, aut aquae bitumen, sulphürve infundas, nullum tamen sis sensurus calorem; quemadmodum sentis, dum aqua in calcem, aut calx in aquam immittitur. Restat proinde, vt censeamus calorem aquae imprimi, dum canaleis praeterfluit ex halitu bituminis, sulphurisve (aut, si quodpiam est aliud simile corpus) concalefactos: adeò vt calorem perinde concipiat, dum per loca calida transit, atque concipit, dum tenetur, transfertúrve per hypocausta. Neque est verò, quod admirere iuxta fontem calidum scaturire saepe alium frigidum (quales sanè complusculi inter Dinienseis obseruantur) oportet quippe frigidi aquam per canalem &dissitum, &nullo simili vapore oppletum tranire.