Latin
6.1 to 6.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 6.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sanè non contingeret, nisi Terra globosa foret, Lunáque adeò Orientalibus citiùs oriretur, Meridianúmque eorum pertransiret; &Occidentalioribus tardiùs; cùm si vtrique, &nos foremus in plana superficie, &recta linea locum exortus, occasúsque connecteret, foret Luna tempore eodem exoritura, praetergressura, occupitura, ipséque Sol similiter, neque vllum foret horarum discrimen. Et torqueat se ille, vt lubuerit, non explicabit tamen vnquam, quî fiat, vt maris superficie plana habita non videant omnes, qui in ea sunt Solem exorientem eodem tempore; neque expediet se vnquam à difficultate, quae ingeritur, ex Orbe nuper in Occasum, Ortúmque circumnauigato. Nempe quacumque mare patet, continuumque est, continuari necesse est planitiem huiuscemodi; neque enim maior de vna, quàm de alia parte ipsius est ratio. Quinam fieri igitur potest, vt qui heinc soluerunt, &versus Occasum perpetuò contenderunt, hûc ab exortu redierint? an eadem recta, aut certè continenter in eadem planitie versus Occasum ducta, neque in Ortum vnquam reflexa praestare id potest. Et quî fit, vt illi, dum redeunt, vnum diem minùs numerent, quàm nos; vt ex opposito, qui versus Orientem profecti ab Occasu redeunt, numerent vnum diem ampliùs. An-non est necesse globosam esse Terram, vt qui processerint in Occasum, &gradibus quindecim à nobis recesserint, numerent solùm vndecimam, cùm nos meridiem numeramus, &meridiem, cum nos horam primam; adeò vt iam tunc vnam horam habeant minùs, quàm nos, &sic procedentes singulis gradibus quindenis iacturam horarum singularum faciant, &circulo demùm peracto desit illis integra dies, ex opposito verò qui in Ortum, progre dientes gradibus quindecim recesserint, numerent iam horam à meridie primam, cùm nos meridiem numeramus, &horam secundam, cùm nos primam, adeò vt illi vnam iam horam lucro depurent, &porrò pergendo efficiatur, vt in reditu vnam numerent ampliùs quàm nos diem.