Latin
60
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 60-3
Unproofread scanNot analysed yet
Multa modis multis multarum semina rerum. Quòd permista gerit tellus, discretáque tradit. Nocturnumque recens exstinctum lumen, vbi acri Nidore offendit nareis, consopit ibidem. Castoreóque graui mulier sopita recumbit, Et manibus nitidum teneris opus effluit eij, Tempore eo si odorata st, quo menstrua soluit. Multáque praetereà languentia membra per artus Soluunt, atque animam labefactant sedibus ipsis. Denique, si in calidis etiam cunctere lauaeris, Plenior &solio in fueris feruentis aquat, Quàm facile in medio sit, vti des saepe ruinas? Carbonumque grauis vis, atque odor insinuatur Quàm facile in cerebrum; nisi aquam praecepimus antè. At quom membra hominis percipit feruida febris, Tum sit odor vini plagae mactabilis instar. Et propriùs accedens ad causam, quae videri possit germana, sic prosequitur: Nonne vides etiam terra quoque sulfur in ipsa Gignier, &tatro concrescere odore bitumen, Denique, vbi argenti venas, aurique sequuntur, Terrai penitus scrutantes abdita ferro, Qualeis exspirat Scaptesula subter odores? Quidve mali sit, vt exhalent aurata metalTa? Quas hominum reddunt facies, qualeisque colores; Nonne vides, audisve perire in tempore paruo Quàm soleant, &quàm vitai copia desit, Quos opere in tali cohibet vis magna? Necesse st Hos igitur tellus omneis exaestuet aestus, Exspiretque foras in aperta, promptáque caeli. Tum verò in hunc modum causam explicat: Sic &Auerna loca alitibus summitere debent