Latin
61
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
Natura, &vacuum propè iam per inane iacentes, Dispergunt animas per caulas corporis omneas. Hisce circa Auerna praemissis affine est, quod Lucretius habet de pestilente aëre, morbisque Epidemiis, quorum occasione &fusè, &pereleganter describit menorabilem illam pestem, quae Athenis, vigente bello Peoponnesiaco contigit, &descripta primùm studiosè ab ipso Thucydide fuit. Lucretius ergo rem sic proponit: Nunc, ratio, quae sit morbis, aut vnde repentè Mortiferam possit cladem conflare coorta Morbida vis hominum generi, pecudumque cateruis, Expediam. Subiicit, quî fieri generatim valeat, vt aër fiat morbidus: Primùm multarum semina rerum Esse suprà docui, quae sint vitalia nobis Et contra, quae sint morbo, mortique, necessetsi Multa volare: ea quom casu sunt fortè coorta, Et perturbarunt caelum, sit morbidus aër Atque ea vis omnis morborum, pestilitasque Aut extrinsecùs, vt nubes, nebulaeque supernè Per calum veniunt; aut ipsa saepe coorta