# Opera omnia. Vol. 2 61-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/61-2

Natura, & vacuum propè iam per inane iacentes, Dispergunt animas per caulas corporis omneas. Hisce circa Auerna praemissis affine est, quod Lucretius habet de pestilente aëre, morbisque Epidemiis, quorum occasione & fusè, & pereleganter describit menorabilem illam pestem, quae Athenis, vigente bello Peoponnesiaco contigit, & descripta primùm studiosè ab ipso Thucydide fuit. Lucretius ergo rem sic proponit: Nunc, ratio, quae sit morbis, aut vnde repentè Mortiferam possit cladem conflare coorta Morbida vis hominum generi, pecudumque cateruis, Expediam. Subiicit, quî fieri generatim valeat, vt aër fiat morbidus: Primùm multarum semina rerum Esse suprà docui, quae sint vitalia nobis Et contra, quae sint morbo, mortique, necessetsi Multa volare: ea quom casu sunt fortè coorta, Et perturbarunt caelum, sit morbidus aër Atque ea vis omnis morborum, pestilitasque Aut extrinsecùs, vt nubes, nebulaeque supernè Per calum veniunt; aut ipsa saepe coorta

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
