# Opera omnia. Vol. 2 61

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/61

Mortiferam vim, de terra quae surgit in
auras,
Vt spatium cali quadam de parte venenet;
Quò simul ac primùm pennis delata sit ales,
Impediatur ibi, caeco conrepta veneno,
Et cadat è regione loci, quò dirigit aestus.
Quò quom conruit, haec eadem vis illius aestus
Relliquias vitae membris ex omnibus aufert,
Quippe etenim primo quasi quendam conciet
aestum;
Posteriùs sit, vti quom iam cecidere veneni
In fonteis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
Propterea, quòd magna mali sit copia circùm. Denique autem, ne videatur apparentem causam praetermittere de extenuato, vel poiùs inani facto aëre, ita vt in eo sustentari volantes aues non valeant; subdit:
Fit quoque, vt interdum vis haec, atque aestus
Auerni
Aëra, qui inter aueis cumque ist, terramque
locatus,
Discutiat, propè vti locus heinc linquatur
inanis.
Quoius vbi è regione loci venere volantes,
Claudicat extemplò pennarum nisus inanis,
Et conamen vtrimque alarum proditur omne.
Heic vbi nictari nequeunt, insisteréque alis;
Scilicet in terram delabi pondere cogit

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
