# Opera omnia. Vol. 2 611-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/611-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/611-2

quatenus Lucretius praeter similitudinem bauis, quo conquassato liquor diffluit, vsurpat primo loco istam eandem fumi, nebulaeque comparationem, ac ipsam posteriùs quoque reperit, Quid dubitas, quin ex imo, penitúsque coorta Emanarit, vti fumus diffusa animae vis? Vt heic verò quidpiam speciatim de violenta morte adiiciam; videtur quidem, cùm Anima ex vulnere, ex febre, simili ex causa moritur, fieri posse, vt Anima fumi, nebulaeve instar dissipetur, seu vt spiritus profugo halita, quemadmodum Poëta mox citatus ait, Immistus nebulis cedat in aëra: vi siue, vt virgilius quoque cirea Didonis mortem loquitur, in ventos vita recedat (quoc Seruius quidem explicans, dicendo, in quit, in ventos, aut eos sequitur, qui Animam dêrem dicunt; hoc est in materiam suam redire aut certè eos, qui dicunt Animam perire cum corpore, vt intelligamus euanuit, in ventos re cessit; vt in nouo, sed aurae omnia discerpunt, iest euanescunt) at cùm in aëre praegelido obigescit, aut intra aquam suffocatur, aut strangulatione, aliave narium, oris, arteriae ob stuctione opprimitur, caeterisve id genus modis interit; videtur sanè Anima non tamDe Morre exhalari, quàm cohiberi; non tam dissiAnimalium pari, quàm cogi; non tam rarefactione perire, quàm addensatione exstingui. Id certè voluisse Stoici videntur, cum existimârunt apud Senecam, Animam hominis magno Epist.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
