Latin
611
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 611-4
Unproofread scanNot analysed yet
ignis quispiam sit, motione quadam perenni egeat, ac non modò intus spatium exigat, quo agitetur, ventileturque, sed spiracula etiam quaedam, quibus foras tum fuligines ac veluti fumum crassiorem propellat; tum partem etiam aliquam sui, vti &aliquam continenter ex alimento adsciscit, emittat: necesse sit, vbi spatiola per quae Anima intus suas motiones obit, aut irrepente, constipantéque à partibus vsque externis frigore coarctantur; aut repressis, redeuntibus, subeuntibúsque ob obstructa spiracula fuliginibus, fumisque complentur: necesse sit, inquam motiones cessare; destinatum flammulae con tinuandae pabulum sua in densitatem consistere, neque ampliùs rarescere, tenuarique in ipsamu sicque priùs accensam intus flammulam intus desinere, ac exstingui; hoc est succedentem, continuatámque non habere; &Animam ipsam, quae aliud ab huiusmodi flammula non sit, esse intus desinere, neque in auras perinde exire ac dum spiraculis liberis simplici materiae consumptione vanescit. Respexisse huc putes Seruium, cùm circa Virgilianum illud de Aenea imminente naufragio, Ingemit, &duplices, &c. Ingemit, inquit, non propter mortem, sequitur enim, O terque quaterque beati! sed propter mortis genus; graue est enim, pergit, secundum Homerum perire naufragio; quia Anima ignea est, &exstinguitur in mari, id est Elemento contrario, vt igneus est ollis vigor. Praetereo autem, vt in naturali sic in violenta morte Animae agitationem desinere postremùm in corde: quippe quod, cùm primarium sit, maximéque vegetum motionis Animae instrumentum, semper eluctetur, &quàm maximè potest vi illatae resistat. Ex hoc nempe sit, vt qui possunt maturè satis ex aqua educi, pedibúsque suspendi, quò maxima pars combibitae aquae ore diffluat, diaphragmáque ampliùs à ventriculo turgescente non perinde inhibeatur, pectúsque, &arteriae orificium liberius reddatur; tum cor in quo adhuc vigoris aliquid supersit pulsationem praelanguidam, praeminutámque sensim intendat, vitáque ab eo, quasi post-liminio redire G1 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius Liber XIII.