Latin
62
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
euaserunt, nauseolam parit aliquam; ita &potest parere iis, qui ex aquae bituminosae potu praegrauatum caput habuerint; cùm &grauedo esse non absimilis illi possit, ob quam ij, qui febre laborant vinum pariter auersantur. Deinde, quae eiusmodi sunt, vt vasa etiam aenea, &ferrea erodendo perrumpant, vt aquae Stygis in Thessalia; eae valdè esse atramentosae debent; neque mirum est Alexandrum earum potu periisse, si verum sit, quod Plinius ait de illis ab Antipatro &lib. 30. cap. Aristotelis quidem consilio, seu vt ille dicit vlt.