# Opera omnia. Vol. 2 62

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/62

Ac primùm quidem quod quaedam aquae Gassendus de Inanimis reddant potanteis lymphaticos, & à mentis statu deturbatos, cuiusmodi sunt apud Plinium aquae Galli in Phrygia, & apud Quidium Aethiopicorum lacuum, Quos si quis faucibus hausit, Aut furit, aut patitur mirum grauitate soporem; Talis est fons, ille quem Aristo Peripateticus in Chio esse dicit, ex quo quibiberint, eos hebetes, atque insipientes fieri, atque ibi Epigramma inscriptum esse tale Iucundum gelidae laticem fons proiicit vndae Ast animus saxi, si bibit, instar habet. Eae praestare id videntur, quatenus sunt bituminosae, quales dictae sunt caput petere Quo ex genere esse quoque debent, quae obliuiosos, hebetésque etiam reddunt, quales praesertim perhibentur aquae fontis Lethe. iuxta Orchomenum fluuium in Baeotia. Videntur & ex eodem esse, quae vini instar temulentos, titubanteisque facere dicuntur, vt caeteras inter aquae amnis Lyncestij, Quas quicumque parùm moderato gutture traxit, Haud aliter titubat, quàm si mera vina bibisset. Nempe bitumen caput feriens, neruorúmque ineatus obstruens huiusce effectus esse potest causa. Quin-etiam possunt esse ex eodem, quae vini auersionem pariunt, vt Clitoreae in Clitoriis Arcadiae ciuitate, vbi hoc Epigramma ad ostium fontis incisum esse perhibent Pastor cum gregibus medij, qui Solis ab aestu, Clitorij sitiens antra remota subis Sume tibi potum de fontibus, Hydriadásque Ad Nymphas fessum tu quoque siste pecus: Sed nec membra laues vndis, nec te grauis afflet Aura, animum dulcis dum tenet ebrietas, Vitibus infestas lymphas fuge, námque Melampus Hîc dirâ lustrans Praetidas à rabie Abdidit occultum virus; quas error ab Argo Scruposae admontes egerat Arcadiae. De quibus Ouidius, Clitorio quicumque sitim de fonte leuârit, Vina fugit, gaudétque meris abstemius vn dis. Quippe vt vinum ebriis, etiam cum sobrij

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
