Latin
623.8 to 623.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 623.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Heic sanè, vt quid coniici probabiliter possit, dicam; cùm iidem Philosophi &istam de Transmigratione, &illam de Refusione opinionem defenderint; is videtur esse potuisse apud illos physicus sensus, vt censuerint Animam, quae egreditur è corpore prorsùs immaculata, ac pura, non diu oberrare, aut in corpus aliud migrare, sed abire statim recipique in Animam Mundi. Heinc nimirùm esse videtur, cur Plato tum in Phaedone cauet se putemus illas Animas, quae circa sepulcre oberrant, corporisque desiderio tenentur, bonorum esse Animas; quibus potiùs in Phaedro supercaelestem assignat locum, vbi scientiam in eo, quod verè est Ens, consequantur; itemque cur Plotinus iam moriens, inque ipso extremo aghelitu dixerit Eustochio, vt Porphyrius refert, adniti tum se τὸ ἐν ἡμν in vita Plot. θείον ἀνάγειν πρὸς τὸ ἐν πάντὶ θεῖον λid quοd in nobis diuinum est, ad id, quod in Vniuerso est diuinum redigere. Et certè id videtur fuisse huiuscemodi Philosophorum institutum, vt quampurissimè viuerent, quò Animae purissimae excedenti nihil obstaret; quò minùs illicò cum suo illo principio readunaretur: id enim licet satis vel ex ipsis postremis Plotini libris intelligi. At verò censuerint Animam impuram, concrementumve illud ex prauis affectibus contractum vectantem, non posse statim perfectè vniri, coalescereve cum eadem Mundi Anima; &cùm exspectandum sit, donec omnem labem, impuritatemque exuerit, hûc illûe intereà variè oberrantem, propensionemque ad eliciendum actiones eorumdem affectuum retinentem, si fortè in Animal incurrat consimilium affectuum, seu illud humanum. seu ferinum sit, in illud vltrò subingredi; idque 624 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber XIV. que siue dum gignitur, aut nascitur, quod Aethalidae sunt, neque patrem Mercurium praeter Plotinum, sensisse Numenius, Harpogratificantem habent. Quod constare interim cratiúsque Boëthus perhibentur; siue dum propemodum dixi de Morali sensu, seu de fine, deinceps aërem inspirat, ita vt cum aëre simul ac scopo, ad quem Philosophi isti attendere, inducatur; quod praeter Proclum etiam Herhuiusmodi Transinigrationem comminiscenmiae, Syriano aliis visum est.