# Opera omnia. Vol. 2 625.11-14

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 625.11 to 625.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.11

tentia, subdidit, nolle se aduersus ipsum, neque quòd ea esset, neque quòd non esset immortalis, contendere; ac dispiciendas esse parteis alias, quae in corde, ac iecore forent (τὸ θυμοειδὲς, καὶ τὸ ἐπιθυμητικὸν) quasque, inquit, tam apud ipsum, quàm apud me in confesso est post mortem corrumpi (nisi non perinde debuisset circa reliquam partem loqui, si illam perinde immortalem cum Platone de plac. habuisset? ) tum ex eo, quòd postquam rationalem partem in cerebro esse, & Diuinam dixit, subiunxit se nihil de ipsius, vt nec de aliarum siue essentia, siue immortalitate loquutum: ne scilicet opinaremur immortalem, quia diuinam. Eiuscemodi quoque fuerunt qui reputarunt Animam nihil esse aliud, quàm actum, seu formam, qualitatemve inseparabilem; vt pote, quae nihil sit aliud, quàm specialis quidam sese habendi materiae modus. Nempe, vt figura, quae modus est quidam planè euanescit, dum figuratum immutatur; sic necesse erit Animam in morte penitùs euanescere, si sit aliquis huiusmodi modus. Praetereo autem sententiam hanc, quae fuit non modò Alexandri, sed PeripatetiEcl. Phys. corum praetereà aliorum asserentium apud Stobaeum abire Animam εἰς τὸ μὴ ατ in non esse; eam in Paraen. ipsam videri, ob quam Iustinus, Origenes, Theoin Philos doretus, Gregorius, Nazianzenus, Gregorius I. de na. ho. Nyssenus, & alij Patres Aristotelem, quasi mor con. Ennom talitatis assertorem insectantur. Exosa nimirùm illis semper decantata illa ἐντελέγεια qua definiuit Animam, quasi illam esse voluerit inseparabilem corporis affectionem, cuius demortuo Animali, nihil planè supersit, vt nihil superest ex motu, Ggg 626 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber XIV. quorum meminerimus, qui in eadem fuerunt motu, postquam mobile conquieuit, quem ille sententia, non videtur sanè ab illis seponendus perinde ἐντελέχειαν definiuit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
