# Opera omnia. Vol. 2 625.6-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 625.6 to 625.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/625.6

Quo iure etiam minùs mirere, si Ciceronem sugillet Lactantius, ipsum iis adnectens, qui immortalitatem negârunt, quatenus expositis de ea sententiis nescire se quid verum esset pronunciauit, neque quid certi esset diuinari posse; cùm & inter alia eius quoque fueescul rit dilemma illud Socraticum, Mors aut plane negligenda, si omninò exstinguit Animum; aut etiam optanda, si aliquò eum deducit, vbi sit futu Gassendus de Animalibus. rus aeternus. Praetero autem posse pari iure su Qui admit gillari Senecam, dum eodem vsus ratiocinio, tunt, qui neMors, inquit, aut nos consumit, aut emittit gant, &c. Emissis meliora restant, onere detracto; consump Epist. 24. tis nihil restat; bona pariter, maláque detracta sunt. Posse Antoninum Philosophum dum nullc ferè librorum suorum non eandem repetit cantilenam. Sed hisce dimissis, ex iis qui apertè Immortalitatem negârunt, fuere imprimis, qui illam prorsus perire in morte censuerunt, quippe quae illis non substantia, sed quasi quoddam accidens, qualitasve habita fuerit. Eiuscemodi exstiterunt, qui eam dixerunt esse Harmoniam hoc est certam partium, humorum, qualitatum corporis contemperationem. Quippe, vt harmonia sonora mera contemperatio est, cuius post cantum nihil remanet; ita Animae eueniat, oportet, si nihil aliud sit, quàm talis quaedam contemperatio. Ex quo fit proinde, vt ista opiin Phaed. nio attribui possit non modò Dicaearcho, AriI de an. 4 stoxeno, Andreae, Asclepiadi, & antiquioribus lib. de na. ho. etiam illis, quos Plato, Aristotelésque insinuant; verùm ipsi quoque Galeno, quatenus illi à Nemesio, aliisque tribuitur, vt opinatus fuerit Animam nihil esse aliud quàm qualitatum temperamentum. Quatenus, inquam, tribuitur; quoniam, vt Galenus exstitisse semper videtur circa Animae naturam dubius; sic nunquam perspicuè asseruit, immiortalis. ne, an mortalis foret; tamet si penè intelligitur mortem potiùs existi masse; tum ex eo, quod circa eius naturam eo propendisse praesertim videtur, vt esse Animam spiritum in cerebro genitum putârit; tum ex eo quòd recitata Platonis de partis Animae lib. quod anRatiocinatricis (τοῦ λογιστικῦ) immortalitate sen- mor.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
