# Opera omnia. Vol. 2 629.4-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 629.4 to 629.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/629.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/629.4

diligenter ostendimus; idque ex ipsis porissimùm Intellectus functionibus, ex quibus dereximus, planúmque fecimus esse plurimas, quae imaginationes non sint, hoc est sine imagine Animo obuersante eliciantur; quaeque idcircò elici à Phantasia facultate materia! & materialibus speciebus, imaginibusve quidvis percipiendo alligata, neutiquam possint Id nempe fusè deduximus, non modò cùm de ipsa Animae substantia, post reiecta illa Plato nis, Aristotelisque dogmata ageremus (vbi adiunximus etiam argumentum ex reflexis actionibus, ex notione vniuersalium, ipsiúsGaessendus de Animalibus. que vniuersalitatis, ex conditione obiecti InEsse Animos tellectus, quo vt omne Ens, sic etiam speciatin hominum immateriale comprehenditur) verùm etiam immortales. deinceps, cùm post declaratam Animae originem, informationem, sedem, de agendi illius modo disputauimus, & Intellectus, Mentisve actiones quemadmodum vulgò receptum est fieri in simplicem apprehensionem, enunciationem, argumentationem distinguentes, complureis in vnoquoque ex tribus generibus retulimus, quae facultatem immaterialem, ipsnempe Phantasiâ materialium suprema longè euectiorem eminentioremque deposcant. Cùm exinde itaque sit quaesitum hinc loco compendium, non est quod actum rursus agamus, sed quasi Physica ratione abundè deducta, ac exposita, ad eas, quas Moraleis esse diximus, accedamus. Huiusmodi ergo Rationum prima peti ex generali populorum omnium consensione potest. Tamet si enim circa statum, quem Animae post mortem induunt, aut circa locum, in quo degunt, circumstantiásque caeteras discrepantia aliqua sit; vniuersè tamen conspiratio est, quòd sint à morte superstites, perseuerentve immortales. Quare cum, vt Cicero inquit, om- 1. Tuscul. ni in re consensio omnium gentium lex Naturae putanda sit: oportet profectò Immortalitatis sensum esse à Natura inditum; ac eos abhorrere à naturae principiis, qui ausint illam diffiteri. Simile est nempe, quod idem de natura Diuina scribit, Licet enim multi de Diis praua ibid. sentiunt, inquit (id enim vitioso more effici solet) omnes tamen esse vim, & naturam diuinam arbitrantur: neque id collocutio, aut consensu efficit; non institutis est opinio confirmata, non legibus: vt proinde firmissimum hoc afferri videatur cur Deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cuius mentem non imbuerit Deorum opinio.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
