# Opera omnia. Vol. 2 635.7-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 635.7 to 635.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/635.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/635.7

Quod verò non proptereà eadem cum Phantasia facultas, eáque corporea habenda sit, ex eo iam ostendimus, quòd alia praetereà cognoscat, quorum nullae exstant in Phantasia imagines, quaeque neque cadunt, neque cadere in Imaginationem possunt. Vnde & cùm Mens, siue Anima Rationalis sit incorporea, non est quamob. rem ille requirat, quî digressa à corpore, vt? conquassato diffractoque vase ita cohiberi ab aëre valeat, vt non instar fumi, atque nebulae dissipetur. Quippe ex natura ipsa incorporei partibus carentes, inexsolubilis, indissipabilisque est, perperamque ideò cum fumo, atque nebula comparatur. Et cùm repetendum non sit Philosophos quoque nobilissimos ag nouisse substantias ἀπωμάτους, καὶ ἀμερεις incorporeas, & partium experteis; tum subiici heic potest, quod ex Platone desumptum habet Cicero 636 PHYSICA Sectio III. Membrum Posterius. Liber XIV. redire, & quod ex terra fuit; in terram soluij Cicero, dum ad perpetuam illam motionem, qua perpetuum Animum probat, adiungij od ex caelesti spiritu, id constare, ac vigere semper, quoniam diuinus spiritus sempiternus etiam simplicitatem, incompositionemque, sit; vnde & ipsum Lucretium taxat, quòd ob quam non possit diuidi, neque proinde quid assereret oblitus, & subrepente impruipsa sui exsolutione interire.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
