# Opera omnia. Vol. 2 637.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 637.5 to 637.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.5

Tritus ille est, & sic habet, Innasci autem Intellectus videtur, & substantia quadam esse, nec corrumpi Nam si corrumperetur quidem id maximè fieret ab hebetatione illa, quae in senectute contin git; nunc autem res perinde sit, ac in ipsismet sensuum instrumentis. Si enim senex oculum iuuenilem reciperet, non secus ac ipse iuuenis vi deret. Vnde & senectus non ex eo est, quod quid Gassendus de Animalibus. quam passa Anima sit, sed quod simile aliquid, a in ebrietate, morbisque eueniat; ipsaque intelli gendi, & contemplandifunctio, propter aliquialiud interius corruptum marcescit; cùm ipsum interim cuius est, passionis expers maneat. Ol quae sanè verba nequicquam non est, quòd dicimus mutationem omnem, quae videtur in Anima, parteve eius ratiocinante, donec corpus adolescir, senescitque, contingere, non contingere reuerâ in ipsa, sed in aliquo alio interiore ab ipsa distincto, vt pote Phantasia, eius que organo, quo bene, maleve áffecto non ipse aliquid patitur, sed illius dumtaxat functiones vigeant, aut marcescant. Nimirùm cùm ideò sit in corpore, vt rerum notitiam, intercedente Phantasia, in quam rerum imagines per sensus transmittuntur, hauriat; &, vt de illis ratiocinetur, occasionem accipiat ex ipsis imaginibus, quas in Phantasia residenteis diximus suo loco appellari Phantasmata; ideò Anima sub initium aetatis nihil, parumve ratiocinatur quòd nulla, paucave Phantasmata sint, ex quibus ratiocinij texendi occasionem habeat. Progressu verò temporis ideò & vberiùs ratiocinatur, & perfectiùs, quòd iam vt plura, ita clariora, ordinatioraque Phantasmata adsint. Decrepita autem denique aetate ideò nihil, parumve, aut detortè ratiocinatur, quòd Phantasmata aut omnino, aut mag na ex parte deleantur, & quae supersunt, tum obscurè, tum perturbatè repraesententur. Da porrò seni vt iuuenilem, quod Aristoteles ait, oculum, ita inuenilem, iisdemque imaginibus instructam Phantasiam; & Anima tum declarabit non seipsam senuisse, sed sibi idem contigisse, quod per ebrietatem, ac morbum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
