# Opera omnia. Vol. 2 637.9-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 637.9 to 637.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/637.9

Nempe, vt cessante ebrietate, aut morbi vehementia non apparet ampliùs delirans, sed ob cerebrum restitutum, persanatamque Phantasiam, sicut priùs ratiocinans; ita cerebro, Phantasiaque iuueniliter iterùm affectis apparebit Anima non ampliùs repuerascere, sed, vt, priùs, ratiocinari; atque adeò ostendet quicquid contigit mutationis, non in se, sed in ipsa Phantasia, eiusque organo contigisse. Simile est enim, ac si scriba idoneo priùs calamo vsus eleganteis characteres delineauerit, nec possit tamen amoliùs vbi calamus est prae vsu labefactatus delineare; aut si quis forti equo vectus Olympia saepe vicerit; nec possit tamen, vbi equus est senio confectus ampliùs vincere. Restitue quippe eodem statu illi calamum, isti equum; ille perinde eleganter scribet, iste perinde coronari magna Olympia merebitur. Vt paucis dicam, quicquid est mutationis, aut vitij ex parte instrumenti est, non verò ex parte praecipui agentis. Tertium, ex eo, quod Animus non suis modò laboret morbis, sed attingatur etiam à morbis ipsis corporis, Hûc accedit, vti videamus, corpus vt ipsum Suscipere immaneis morbos, durumque dolorem Sic Animum curas acreis, luctumque, metumque. Quare participem leti quoque conuenit esse. Quin Hhl 638 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber XIV.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
