Latin
655.1 to 655.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 655.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo arguitur statim à morte ludicium cuiusque Particulare fieri, neque Animas expectare velut consopitas generale extremúmque Iudicium in certis receptaculis, vt merita foelicitate, in foelicitateve vnà cum receptis corporibus propriis donentur. Certè etiam ex Patribus, qui secus sensisse interdum videntur, hoc interdum quoque probârunt, ac nominatim Chrysostomus; maximè verò Augustinus, qui &quaerit, Quis tanta aduersus Euangelium obstinatione obsurduerit, vt in illo paupere, qui post mortem Abrahae ablatus est in sinum Abrahae, &in illo dinite, cuius Infernus cruciatu, exponitur, ista non audiat, vel audita non credat? Quae ex parte quidem refero, vt subiiciam Ethnicos quoque adumbrasse hoc particulare Iudicium, sententiis statim à morte prolatis à iudicibus illis incorruptis Minoë, Aeaco, &Rhadamantho, vt non Poëtae modò celebrant; verùm Plato quoque praeclarè describit. Quaeres quid sentiendum videatur de iis, qui non modò in Historiis Sacris, sed in Ethnicis etiam libris resurrexisse à mortuis leguntur? Dico, nihil quidem profectò esse haetendum de prioribus; quippe quos Diuina virtute longè supra vireis Naturae exstante in vitam restituros constat; verùm quod spectat ad caeteros, aut meram esse fabulam; aut nor fuisse reuerâ mortuos, qui reuixisse perhiben tur. Nam Hippolytum verbi gratiâ discerptum ab equis, Aesculapij arte reuocatum in vitam fuisse, tam est fabulosum, quàm quod de Aesone à Medea recocto in fabulis est; neque est fabulosum minùs, quod memorantur aliqui longo post mortem tempore suscitati; vt quod Phlegon narrat quasi sibi compertum de Philimnio puella, cuius cadauer post sex menseis è tumulo sese subducens, paternam domum, ad quam amasius rediisset, petierit, prohibitos priùs amores explerit, deprehensaque, &parentibus increpatis mox expalluerit, ac statim cadauer, vt erat, apparuerit: quod item narrat de Polycrito Aetolo, qui ad deliberanteis de Posthumo suo Hermaphrodito redierit; &petitione non impetrata prolem arripuerit, totámque excepto capite vorârit, cladeis praedicendo, quae deinceps euenerint; sexcentáque id genus alia.