# Opera omnia. Vol. 2 655.4-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 655.4 to 655.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/655.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/655.4

Quod superest verò, manifestum est, si qui paucis horis, aut diebus, postquam habiti fuerint mortui, visi sunt reuiuiscere, non fuisse eos reuerâ mortuos, sed dumtaxat ita sopitos, vt planè inanimes apparerent. Nempe illis idem proportione contingit, quoc muscis, gliribus, lacertis, aliisque Animalibus tota hieme ita consopitis, vt nihil à mortur ipsa specie differant; cùm Anima nihilominùs intra corpus adhuc cohaereat, languefacta licet, motúsque suos non exserens, ob interpeditos vi frigoris meatulos, quibus spiritus sese agitant, ac discurrunt; quique, vbi calore superueniente liberiores fiunt, ipsi spiritus motiones suas repetunt, Animâque ad solitas functiones ceu post-liminio reuertitur. Pari quippe modo species morbi sunt quibus humores, vaporésque meatulis ita insperguntur, vt discutere illas calor nequeat; vnde & defectu motionis spirituum membra labascant, ac frigefiant; & Anima tamen, vtcumque languida, & velut extenuata, nondum sit penitus exstincta; sed intus, vt igniculus sub fauilla sic lateat, vt aut ipsa sese motiuncula indesinente, excitare, vireisque resumere valeat; aut fomento, aliisque remediis extrinsecùs adhibitis, possit veluti reaccendi. Praeter certè leipothymiam, lethargum, Epilepsiae speciem, caeterósque id genus morbos, non pauca Diniae exempla praebuit quae pestis in ipsa anno huius saeculi vigesimo nono desaeuiit; fuit enim, qui è curru, quo cadauera conuehebantur emerserit; fuit, qui quatriduo mortuus habitus, neque ab vxore, sola praesente, languentéque sepeliri potis, velut expergefactus fuit: fuere foeminae, quarum vna post treis, alia post sex dies vitam quasi resumpserit. Spectant hûc proinde tot exempla illorum, qui elati reuixisse feruntur; vt Attilij Auiolae, cui è rogo se viuere clamanti, praeualente iam flamma, Paedagogus, qui solus frustrà inuocatus sublib. 1. cap. 8. uenire non potuit. Quod Lucio quoque Lamiae contigisse scribit Valerius Maximus, Pliniúsque post ipsum; pluribus exemplis congestis, vt non modò C. Alij Tuberonis, qui à rogo relatus fuerit, sed etiam duorum, quorum alter Capuae, alter Aginni, cùm efferrentur feretro, domum remearunt pedibus. Corfidij quoque, qui funere locato reuixerit, extuleritque locatorem suum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
