Latin
657.1 to 657.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 657.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
quod fieri nec sine lingua, nec sine palato, nec sine faucium, laterum, pulmonumque vi, &sigura potest. Sanè enim, nisi spiritus intra pulmones cohibitus, &laterum, seu diaPhragmatis vi ore extrudatur, &arteria, la rynge, palato, lingua, dentibus, faucibus, elisus sonando dearticuletur; qui intelligi potest voces fieri, formari, discernique appositè ad aliquid significandum, colloquendúmque cum aliquo? Notius potrò est, quàm vt dici debeat, omnia haec vocis instrumenta solius esse corporis, quod aut igne exustum sit, aut in tumulo, alibive exanime, &sine motu iaceat; ipsum verò Animium tota hac supellectile; quam exuerit, e se destitutum. Nihi sanè mirum, si Lucianus illo Pseudologista rum congressu, vt iam riserat, quod Antigonus Medicus nosse se aliquem dixisset, qui post diem à sepultura vigesimum resurrexis set, quémque ipse &ante mortem, &post resurrectionem curasset, ita impatienter deinceps audierit, quod narrauit Eucrates de redeunte aq se post septimum à morte diem vxe re, quam fuisset singultim lacrymis complexus, &à qua vociferari prohibitus, incusatu fuisset, quòd gratificatus circa caetera, alterum è sandaliis aureis (quod nempe sub arca deci duum repertum non fuerat) cum Mundo reliquo non cremasset, donec colloquio perseuerante quae canicula sub lecto cubans allatrauit, ip sáque ad latratum euanuit. Neque verò minus, quod deinceps Pythagoricus Arignotus narrauit, cùm (vt quidpiam etiam adiiciam de iis imaginibus, quae sine voce aliud quid agunt, retulit se, cùm Corinthum venisset accepisse Eubatidae domum factam inhabitabilem, ob horrendum spectium; se antem solùm domum ingressum, &collocatâ in vastissimo atrio lucernâ; humi sedentem tacire legisse; superuenisse Daemonem (ita vocabat Animum) squalidum, hirsutum, tenebris nigriorem; se autem illum vndique insultantem, &modò in canem, modò in taurum, modò in leonem conuersum carmine horrendo, vocéque Aegyptia compulisse illum in tenebrosum angulum in quem sese condiderit: insso autem die insequente loco effodi, repertum ad vnam circiter orgyiam cadauer quo sepulto domus turbari spectris defierit.