Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 662.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe haec Felicitas est, ad quam solam videntur posse homines secundum naturam iure adspirare; ,cùm sibi alioquin polliceri, affectaréque eximiam illam, sit mortalitatis suae Bbliuisci, neque agnoscere hominem se esse, hoc est animal imbecilum &ex naturae conditione innumeris malis, miseriisque obnoxium. Nec verò ideò parum hoc est, cùm homines omnes quadamtenus miseri sint, te in eo statu collocare, in quo minimè omnium miser sis; vel inter varios miseriae gradus, quibus obnoxius natus es, sis, quam-minimum esse potes, miser.