# Opera omnia. Vol. 2 662.6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/662.6

Nempe haec Felicitas est, ad quam solam videntur posse homines secundum naturam iure adspirare;, cùm sibi alioquin polliceri, affectaréque eximiam illam, sit mortalitatis suae Bbliuisci, neque agnoscere hominem se esse, hoc est animal imbecilum & ex naturae conditione innumeris malis, miseriisque obnoxium. Nec verò ideò parum hoc est, cùm homines omnes quadamtenus miseri sint, te in eo statu collocare, in quo minimè omnium miser sis; vel inter varios miseriae gradus, quibus obnoxius natus es, sis, quam-minimum esse potes, miser.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
