Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 664-2
Unproofread scanNot analysed yet
quillitas illa, quam peperit sibi, qui humanarum rerum inanitate perspectâ, non miratur ampliùs, neque ideò affectat, sed despicit potiùs splendorem illum potentiae, honorum opum, &c. quibus mortalium oculi vulgò perstringuntur; sed illa etiam, quam acquisiuit, qui perspectis rerum naturalium causis, non obstupescit ampliùs, neque terretur instar vulgi. Ex quo ille alius: Felix quipotuit rerum cognoscere causas, Ille metus omneis, &inexxorabile fatum Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis auari. Rursùs &quod Aristoteles varia congerit geneta bonorum; en, vt eadem non modò Graeci: Τγιαίνειν τ ἄριστον ἀνδρὶ θνητα, Δεύτερεν δὲ φυὰν καλὸν γενέσα, Τρίτουν δὲ πλκθεῖν ἀδόλως, εἶτα Τετάρτον, ἡβᾶν μτὰ τὰν φίλων, Fragili viro, optima res bene valere; Atque indolem bonam esse sortitum; Tum &possidere opes dolo haud partas; Tandem &cum amicis exigere vitam: Sed etiam Latini; ex quo illud est in ore omnium Epigramma: