# Opera omnia. Vol. 2 664-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/664-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/664-2

quillitas illa, quam peperit sibi, qui humanarum rerum inanitate perspectâ, non miratur ampliùs, neque ideò affectat, sed despicit potiùs splendorem illum potentiae, honorum opum, &c. quibus mortalium oculi vulgò perstringuntur; sed illa etiam, quam acquisiuit, qui perspectis rerum naturalium causis, non obstupescit ampliùs, neque terretur instar vulgi. Ex quo ille alius: Felix quipotuit rerum cognoscere causas, Ille metus omneis, & inexxorabile fatum Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis auari. Rursùs & quod Aristoteles varia congerit geneta bonorum; en, vt eadem non modò Graeci: Τγιαίνειν τ ἄριστον ἀνδρὶ θνητα, Δεύτερεν δὲ φυὰν καλὸν γενέσα, Τρίτουν δὲ πλκθεῖν ἀδόλως, εἶτα Τετάρτον, ἡβᾶν μτὰ τὰν φίλων, Fragili viro, optima res bene valere; Atque indolem bonam esse sortitum; Tum & possidere opes dolo haud partas; Tandem & cum amicis exigere vitam: Sed etiam Latini; ex quo illud est in ore omnium Epigramma:

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
