# Opera omnia. Vol. 2 664-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/664-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/664-3

Vitam quae faciunt beatiorem,
Iucundissime Martialis, haec sunt;
Res non parta labore, sed relicta;
Non ingratus ager, focus perennis;
Lis nunquam, toga rarae, mens quieta;
Vires ingenuae, salubre corpus;
Prudens simplicitas, pares amici;
Conuictus facilis, sine arte mensa;
Nox non ebria, sed soluta curis;
Non tristis thorus, attamen pudicus;
Somnus, qui faciat breueis tenebras;
Quod sis, esse velis nihilque malis,
Summum nec metuas diem, nec optes.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
