Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 664-4
Unproofread scanNot analysed yet
fit ne longum faciam; quòd otium commendatur ab omnibus; &Democritus speciatim apud Stobaeum admonet, non oportere eum, qui adspirat ad suam illam ἀθυμίαν tranquillitatem animi, multis agendis se immiscere, nec priuatim, nec publicè; ac caetera inter celeoratur Oraculum illud Gygi tuncamplissimo, vt loquitur Plinius, terrarum Regi redditum, quo felicior est habitus senior ille Aglaus Psophidius, qui in angustissimo Arcadiae angulo paruum, sed annuis victibus largè sufficiens praedium coluit, nunquam ex eo egressus est, &minimâ cupidine, est minimum mali in vita expertus; ideò illi vnà cum otio, immunitatéve à rebus gerendis, seu vacatione à negotiis commendare solent vitam rusticam, quam &parum abest quin aequiparent cum aurea aetate. Alius nempe sic exorditur: Beatus ille, qui procul negotiis, Vt priscagens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni foenore. Neque excitatur classico miles truci; Neque horret iratum mare. Forúmque vitat, &superba ciuium Potentiorum limina. Alius verò ita effatur: O fortunatos nimiùm, sua si bonae norint, Agricolas, quibus ipsa procul discordibus armis Fundit humo facilem victum iustissima tellus! Si non ingentem foribus domus altae superbis