Latin
665.1 to 665.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 665.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
dicetur; tum Felicitatem, seu Finem constituit in Indolentia corporis &Tranquillitate mentis; tum Efficienteis illius causas esse edixit, non compotationes, commessationes, &c sed vnà cum virtutibus (à quibus inseparabilis est) Rationem sanam, quae &speculatur &perspicit causas cur quidque eligendum, fugiendúmve sit; ac abigit ex animo vt prauas, ita effectrices perturbationis opiniones. quare &de Felicitate, seu Fine deinceps dicturus, hortatur imprimis ad meditandum ea, quae foelicitatem efficiunt; &quia princinem in iis locum tenet prauarum, &perturba tionem ingenerantium opinionum depulsio; idcircò subinde, quasi praeiturus attingit quatuor opinionum capita, ex quibus discussis putat vacuitatem perturbationis paratum iriPrimum itaque rerum caput, quarum meditationem suadet Epicurus, est de Deo vt nihil mali sit ab ipso metuendum. Iure quidem videtur auspicari ab ea, quae de Deo est habenda notitia, quoniam qui de Deo rectè sentit, is simul &eius amore singulari accenditur, &sic placere isti studet, vt honestatem vnicè colat, &ita confidit se ipsum habere propitium, vt nihil boni ab eo non sperans, quicquid vitae est, pacatissimè Iucundissiméque traducat: Verùm cùm ille aliqua de Dei notiria laudabilia tradat, tum aliqua etiam, quae Mentibus piis sint intolerabilia, profert; vtcumque ipse eos, qui pij impij-ve habendi sunt suo sensu interpretetur. Nam &Deum exsistere &esse Deum non animal quidem, sed Ens amen viuens, &esse praeterea bearum, immortalémque verissimum est. Verissimum etiam nihil Deo tribuendum, quod eius beatitudini, imortalitatique repugnet; &interim nihilominus multa, quae repugnent à vulgo ipsi tribui, vt sunt praesertim quae à Poetis, superstitiosisque finguntur. At credere tamen rerum prouidentiam stare cum ipsius bearitudine, immortalitatemque non posse, &cùm vulgus hominum peccet in caeteris, quae Deo tribuit, reputare tamen peccari ab eo quoque cùm Deo tribuit hominum curam, existimatque debere ab ipso bonos quidem bona, malos verò mala expectare; hoc demum est quod pietas vera germanáque ferre non potest.