Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 666
Unproofread scanNot analysed yet
Sua cuique dies sic stat, vt irreparabile vitae tempus fluat; ac stadium sic decurrimus, vt, velimus, nolimus, ad metam demum perueniamus. Videlicet quantum in dies viuimus, tantumdem vitae, quam natura nobis praes cripsit detrahitur; adeò vt cùm mors sit priua tio vitae, tantumdem moriamur quantum viuimus; &morte non vnâ veniente, tamet si quae vltima venit, duntaxat appelletur mors sic ab origine finis pendeat, vt necesse sit nos denique mortem quasi integram assequi, cuius quasi parteis indesinenter cumulamus. Quam obrem temperandum est naturae desiderium iuxta ipsum naturae praescriptum; &quae flecti fata non possunt, nolenteisque alioquin trahunt, assensione lenienda sunt, &voluntatis sponte adeunda. Non aliud profectò suppetit remedium, vt possimus quicquid est vitae sine anxietudine degere, quàm vt naturae nos commodantes, nihil velimus, quod ipsa nolit; quàm vt spatium vitae extremum inter munera illius ponamus; quàm vt nosmet ita comparemus, vt morte sappetente liceat dicere, Vixi, &quem dederas cursum, Natura, peregi. Vocas me; ecce vltrò aduenio. Depositum poscis; volens refero. Mori iubes me; morior non inuitus. Iuuabit ad hoc consilium audire, increpationemque Lucretij: