# Opera omnia. Vol. 2 667.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 667.1 to 667.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/667.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/667.1

dtque animi incerto fluitans errore vagaris? Mertiò dicit Epicurus ineptum illum, qui professus nihil esse mali in morte, donec praesens est, discruciatur tamen ob venturae metum; nempe quasi sit vel vmbra rationis, vt res diuexare, dum absens est, debeat, quae praesens vbi fueriti, nihil erit contristatura. Meritò, inquam, si attendatur praecisè mors, vt mors est, ac vt praesens est; cùm videatur aliunde posse timeri non iniuriâ mors, quatenus potest coniuncta quaedam, quae aut antecedant, aut consequantur mala habere. Hanc certè ob causam Lactantius, ea quae Epicurus heic habet, impugnans, sic inuehitur Quàm argutè nos fefellit! quasi verò transacta mors timeatur, quia iam sensus ereptus est; ac non ipsum mori, quo sensus eripitur. Est enim tempus aliquod, quo & nos iam non sumus, & mors tamen nondum est; idque ipsum videtur miserum isse, cùm & mors esse incipit, & nos esse desinimus. Nec frustra dictum est; Mors misera non est, aditus ad mortem est miser; hoc est, morbe tabescere; ictum perpeti; ferrum corpore excipere; ardere igni; dentibus bestiarum laniari. Haesunt, quae timentur; non quia mortem afferant, sed quiae dolorem magnum: quae res potiùs efficit, vt dolor malum sit. Omnium, inquit, malorum maximum est: Qui ergo possum non timere, si id, quod mortem antecedit, aut efficit, malum est? Quid, quod totum illud argumentum falsum est? quia non intereunt animae, &c. Vnde Quidius, Mors fuit, aut veniet; nihil est praesentis in illa, Morsque minus poenae, quàm mora mortis habet. Sic complura etiam congerit Seneca, ob quae spil mors nisi prorsùs sit malum, eam tamen habet mali speciem, vt idcircò non sit habendâ quovis modo indifferens, Non enim sic mors indisserens est, inquit, quomodo vtrùm capillas pareis habeas, nec ne. Mors inter illa est, quae mala quidem non sunt; tamen habent mali speciem. Sui amor est, & permanendi, conseruandique se insita voluntas, atque aspernatio dissolutionis: quia videtur multa nobis bona eripere, & nuex hac, cui assueuimus, rerum copia educere. Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam nouimus; illa, ad quae transituri sumus, nescimus qualia sint, & horremus ignota.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
