# Opera omnia. Vol. 2 668.6-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 668.6 to 668.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/668.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/668.6

Nimirum in ijs, quae exsistunt, causa metus est; in ijs, quae non xsistunt; quomodo esse possit? Tum autem, postquam Axiochus ratiocinationem contempsit; se enim tristem, ob bonorum, quae in vita sunt, amissionem, reddi: Repetit primùm Socrates, quòd iam antè dixerat: Imprudenter, Axiocht, connectis, dum sensum bonorum, malorúmque substituis, oblitus, quòd tunc nullus sis futurus. Et statim: Nisi enim ab initio vnum quempiam cum morte sensum per imprudentiam componeres, mortem haudquaquam metueres; nunc autem te ipse euertis, metuens ne animâ priueris, & sensum fore existimans, quo te carere sensu comprehendas. Tum autem nonnullis interpositis, pergit: Transis ergo, Axioche, non in mortem, sed in immortalitatem; neque bonorum iacturam pateris, sed fruitione eris longe sinceriore: ac voluptates adipisceris non quidpiam commisti habenteis cum mortali corpore; sed ab omni prorsus molestia secretas.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
