# Opera omnia. Vol. 2 669

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 669. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/669
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/669

Illuc nimirum proficisceris, ex hoc solutus carcere, vbi omnia doloris, luctus senijque expertia; & tranquillam illeic, immunémque à malis vitam peragens, rerum naturam placida quiete contemplabere; ac iam philosophabere, non quasi ad turbam, aut theatrum, sed ad germanam veritatem. Atque haec quidem refero, vt intelligamus, & posse reputari mortem esse omnis sensus exstinctionem, quatenus organis destructis non potest ampliùs neque visio, neque auditio, neque olfactio, neque vlla alia sensio elici; & posse nihilominus superesse statum, in quo Anima feliciter degat, propter alias videlicet ab his organicis facultates, quarum vsus illi tunc sit. Quamobrem & posse, constante aliunde germana sententia, illum absolutè reprehendi, qui mali id esse in morte existimat, quòd mors sit exstinctio, ac priuatio sensus. Quoniam vulgo habetur malum rebus priuari, quibus in vita fruimur, & actionibus quibus fungimur, ideo exprobratur à Lucretio dum vulgaria refert lamenta, quibus prosequi mortuos solent, quasi illi haec quae moriendo dimiserunt, desiderent,

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
