# Opera omnia. Vol. 2 670

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 670. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/670
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/670

Licèt alter diu manserit, alterum statim obduxeris, & in eum, quo scriptus est, puluerem solueris; in eadem vterque forma fuit. Quod rectum est, nec magnitudine aestimatur, nec numero, nec temporo; non magis produci, quàm contrahi potest. Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe, & in vnum diem coge: aequè honesta est. An verò occasione horum postremorum verborum licebit heic attexere quod ratiocinium nos saepe subiit, & apud Plutarchum etiam obseruatur. Cùm nobis vita reputetur quàm longissima, quae ad centum vsque extenditur annos; si ea quidem nobis non vno die maior contigisset, vt contingit illis animalibus, quae in Ponto nasci apud Aristotelem proditur; adeò vt nobis, perinde ac illis, adolescentia fuisset matutino tempore, vigor meridiano, senium vespertino; fuisse nos eo casu reputaturos tam beatum, viuere posse in vesperam, quàm iam viuere in centesimum annum; veluti si ex opposito contigisset vitam in mille annos prorogari, vt propemodum contigit primis illis hominibus; tum fuisse futurum tam graue sexcentesimo anno mori, ac iam est mori sexagesimo. An & subiicienda illa cogitatio; si qui fuerunt hominum primi, in hunc vsque diem vitam produxissent, tam ilis fuisse futurum graue, quàm nobis est, amittere vitam; vt ex hoc proinde addiscamus, qualiscumque nobis vita obtigit, illam non longitudine, sed honestate, suauitatéque, quâ traducere eam licet, metiri. Apposita anè prae caeteris est allata illa à Seneca similitudo circuli, cuius perfectio non in magnitudine, sed in rotunditate consistit, quaeque admonet eius ratiocinij, vt quemadmodum totus terrae circuitus punctum est respectu circuitus Caeli, aut si malis Mundi, ac Mundus ipse, imò & complexio centies mille myriadum, & plurium, pluriúmque innumerabilium homini Mundorum, nihil aliud quàm punctum est, ad Vniuersi, spatiorúmve infinitatem comparata, sic praelongam hominis vitam, vt quam vulgò definiunt octaëteridibus duodecim, seu annis nonaginta sex, esse quasi punctum quoddam, seu momentum respectu vitae Hamadryadum, quam nongentorum triginta trium millium, & centum, ac viginti annorum esse fabulantur, & rursus istam pari modo, aliamque rursus, & aliam in infinitum multipliciorem, nihil aliud esse quàm momentum, si cum aeternitate, sine temporis infinitudine comparetur. Quamobrem &, vt cum Seneca dicam: In hoc punctum coniectus es, quod vt extendas, quovsque extendes? Praeclarè Plinius, Heu vann, & imprudens diligentia; numerus dierum computatur, vbi guaeritur pondus, &c. Praeclarè etiam Lucretius totum illud tempus, quod à morte nostra superfuturum est, non minus fore diuturnum ait, quàm quod superfuturum fuit à morte illorum, qui longè ante nos mortui sunt. Quippe postquam illud praemisit, Nec prorsùm, vitam ducendo demimus hilum Tempore de mortis, nec delibrare valemus, Quo minus esse diu possimus, morte pe rempti, Tum subiicit; Proinde licet quot vis viuendo condere sacla, Mors aeterna tamen nihilo minùs illa manebit. Nec minùs ille diuiam non erit, ex hodierno Lumine qui finem vitai fecit, & ille Mensibus, atque annis qui multis occidit antè. Videri potest improbari ille perperàm, qui

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
