# Opera omnia. Vol. 2 671

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 671. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/671
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/671

suuenem monet vt honestè viuat, senem, vt honestè moriatur, quatenus illi vita longior superest, isti mors impendet. Attamen, vt constat ex ea ratione, quae apponitur, non meditationem honestè viuendi, non item honestè moriendi Epicurus improbat, sed improbat solùm ista seiugari, vt si iuuenis deberet solùm de honestè viuendo, senex de honestè moiendo solùm cogitare, quasi non posset mors iuueni immatura contingere, aut posset nihil seni superesse vitae, & qui actus postremus est, pars quaedam fabulae non foret. Docet itaque haec non seiungenda, sed & seni & iuueni meditationem honestè viuendi, & meditationem honestè moriendi, copulandas esse. Atque id quidem cohaerenter cum eo, quod mox dicebatur, vt nempe quacumque aetate mors contigerit, reperiatur vitae circulus perfectus, neque possit quis conqueri, deesse aliquid ad eius mensuram. Heinc verò haud abs re est illa Epicuri querela apud Senecam, Nemo non ita exit e vita, quasi modò intrauerit. Nam, vt ille prosequitur: Quemcumque vis, occupa, adolescentem, senem, medium, inuenies aeque timidum mortis, aequè inscium vitae. Nemo quicquam habet facti, in futurum enim nostra distu limus. Pergit verò adhuc idem Seneca: Nihil spilime magis in ista voce delectat, quàm quod exprobratur senibus infantia. Nemo, inquit, aliter, quàm quomodo natus est, exit è vita. Falsum estpciores morimur, quàm nascimur. Nostrum istud non naturae vitium est: illa de nobis conqueri debet, & dicere: Quid hoc est? sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia, caeterisque pestibus, Quales intrastis, exite. Enimverò, quod spectat ad Naturâ querelam, audienda est expostulatio, quam instituit apud Lucretium Denique, si vocem rerum natura repentè Mittat, & hoc aliquoi nostrum sic increpet ipsa: Et vniuersè, quidem tam aduersùs iuuenes, quàm aduersùs senes, sed aduersùs istos praeertim: Quid tibi tantopere st, mortalis, quòd nimis aegriLuctibus indulges? quid mortem congemis, ac fles? Nam si grata fuit tibi vita ante acta, prirque, Et non omnia, pertusum congesta quasi in vas, Commoda perfluxere, atque ingrata interiêre, Cur non, vt plenus vitae conuiua, recedis, Aequo animóque capis securam, stulte, quiete?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
