Latin
674
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 674-2
Unproofread scanNot analysed yet
apud Sextum in Pyrrhoniis hypotyposibus oco vocis Πάντων, haberi Ἀρχήν, &esse apud posteriorem quaedam praetereà restituenda. Adnoto solùm, quod Cicero in prima Tusculana habet, dum, Fertur, inquit, de Sileno fabella quaedam, qui cùm à Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur; docuisse Regem, non nasci homini longe optimum esse; proximum autem, quam primùm mori. Cirat Lactantius paullò aliter ex libro de Consolatione; Plutarchus autem totam fabellam ex libro Aristotelis inscripto Eude mo, seu de Anima, recitat, ac sententiam quoque paullò copiosiùs habet. Quin- etiam refert celebria illa Cleobis, &Bitonis, Trophonij, &Agamedis, Pindari ipsius, aliorúmque exempla, quibus Dij rogati, vt in pietatis praemium, quod foret optimum, largirentur, id largiti sunt, vt morerentur quamprimùm. Cùm aliunde porrò citer Cicero in eamdem sententiam Senarios quosdam Euripidis, quibus videtur mos innui Causianorum, &Thracum lugentium nascenteis, gratulantium morientibus: cùm eosdem quoque citet Plutarchus, ac praeterea illum Menandri, ῶν οἱ θερὶ φιλοῦσιν, ἐποθνῆσαει νέος, Quem diligunt Dij, inuenis ipsus interit. Cùm Athenaeus illos Alexidis, Τὸ μὴ γνέσθαι κ κράτιστόν ἐστʼ ἀεί, Ἐπὰν γένηται δʼ ὡς τάγιςʼ κατα τέλος Hoc semper est potissimum, non nascier Aut natus vbi sis, illicò finirier. Cùm alij demùm alios: adeò vt in citato illo ex Aristotele fragmento verè legatur, Senrentiam esse adeò vetustam, vt author, &initium illius prorsùs ignoretur; &tum Plinius, enumeratis vitae incommodis subiiciat, multos exestitisse, qui non nasci optimum censuerint, aut quàm ocyssimè aboleri; tum Ausonjus consimili enumeratione factâ egregium Eidyllium concludat: Ergo Optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt, Non nasci esse bonum; aut natum, citò morte perire. Cùm id, inquam, ita se habeat; tum potest