Latin
676
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 676-2
Unproofread scanNot analysed yet
vt à Lucretio obiicitur. Altero, quòd pro nihilo quicquid transactum est, ducimus; quas priusquàm transigeretur, nihili fuerimus ha bituri posse illud transigere; aut quasi post. quàm transactum est, id gratè habendum non sit, ac simul laetandum, quòd sit collocatum veluti in tuto; maximè verò cùm videamus esse, qui fortunam parem expetant, &plerumque tamen ab eo excidant, quod nos sumus iam consequuti. Appositè proinde succurrit, quod de Epicuro habet Seneca, dum, Hoc loco, inquit, reddendum est Epicuro testimonium, qui assiduè queritur, quod aduersus praeterita simus ingrati; quòd quaecumque percepimus bona, non in memoriam reducamus, nec inter voluptates numeremus; cùm certior nulla sit voluptas, quàm quae iam eripi non potest. Praesentia bona nondum tota in solido sunt; potest illa casus aliquis incidere: futura pendent, &incerta sunt: quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Facit huc, quod Plutarchus habet; cùm dicere Epicurum ait, τὴν του ἀγαθοῦ φύσιν ἐξ ἀυτῆς τῆς φυγῆς τοῦ κακοῦ, καὶ τῆς μνήμησ, καὶ ἐπιλογίσεως καὶ χάίειτος, ὅπ τοῦτο συμβέβηκεν ἀυτ, Boni natu ram exxipsa mali deuitatione exsistere; ac simut ex recordatione, reputatione, gratulatione, quoa res ita cuenenerit. Verûm de istis plura inferiùs. Postremum quod ex praecipuis meditationis capitibus statuit Epicurus est de Cupiditaibus, vt solis naturalibus, necessariisque adhaerentes, eas, quae nec naturales sunt, nec necessariae negligamus. Nam complura licet circa Ratas Sententias de Cupiditatibus dicenda sint, adnotare tamen heic praestat Ciceronem ita improbare diuisionem cupidita tum, quatenus illeic traditur, vt quem diuisionis modum fuisse tradendum subiicit, ille ipse sit, qui hoc loco habetur. Ecce enim, Quomodo, inquit, Philosophus loquitur? Tria genera Cupiditatum; Naturaleis, &necessarias: naturaleis, non necessarias; nec naturaleis, nec necessarias. Primùm, diuisit ineleganter: duo enim genera quae erant, fecit tria; hoc est non diuidere, sed frangere rem. Sequitur, Qui si diceret, Cupiditatum esse dno genera, naturaleis, &inaneis: Naturalium quoque item duo, necessarias, &non necessarias, confecta res esset. Atqui Epicurus isto planè modo diuisit: &in Ratis sententiis, nihil aliud, quàm argutiem, quae plaerumque est importuna, subdiuidendi, declinauit; cùm alioquin subdiuidendo, tria eadem genera habeantur.