Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 684
Unproofread scanNot analysed yet
Vt talia taceam, quae praetereà in Apologia relata sunt; adnoto solùm ex eodem libro satis insinuari quaenam Epicuri Sectatorúmque sententia fuerit, cùm Plutarchus illam deridens, Φδ, inquit, μεγάλης ἠδονῆς τετ αὕδρων, καὶ μακαριότητος, ἦν καρποῦνται χαιρίντες, ὅπι τὸ μὴ κακοπαθεῖν, μηδὲ λυπεῖσαι, μηδὲ ἄλγειν; O ingentem &voluptatem; &felicitatem hominum istorum, quam laetabundi percipiunt, si malè quidem non afficiantur; &neque tristitiam, neque dolorem sentiant! Nempe haec voluptas, seu felicitas est, quae in ipso textu habetur; non verò illa, quam alioquin, iuxta rumorem de Epicuro respersum, ipsi imputat.