# Opera omnia. Vol. 2 684-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 684. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/684-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/684-2

Eodem spectat, quod alio loco non improbans illam Epicuri sententiam, Iucundius est dare, quàm accipere, commemoratam superiùs, praemittit illam ab eo tradi, καίτοι Ἐπίκυρος, inquit, τʼ ἀγαθὸν ἐν τῷ βαθυθάτῳ τῆς ἡσυγίας, ὥσπερ ἐν ἀκλύστῳ λιμένι, καὶ κωρῳ τιθέμενος, Vrcumque, inquit, Epicurus Summum Bonum in profundissima quiete, & quasi in portu omninsilente, tranquilloque constituat. Vbi videre rursùs licet, Summum Bonum ab Epicuro fieri non voluptatem vllam in motu, sed illam potiùs quae est in quiere, vacuitatéque perturbationis. Quin alibi quoque, tamet si Epicurum non nominet; manifestè tamen vel ex adiun ctis aliis opinionibus, quas esse ipsius Epicuri constet, eum indigitat; cùm praeparari adolescenteis lectione Poëtarum (quorum sententias aliquot refert) ad audiendum Philosophos docens, eos audituros ab illis scribit, se θάνατος ὑδὲν πρὸς ἡμῆς. καὶ, G τῆς φύσεως πλετος νεισται. καὶ, Τὸ εὕδαιμον, καὶ μακάριον, οὖ χρημάτων πλῆθος, οἐδὲ πραγμάτων ὅγκος, ἐδὲ ἄρχαι πνες ἔχουσιν, ἀλλ᾽ ἀλυπία, καὶ πραότης παθῶν, καὶ διάθεσς ψυγῆῖς τὸ κτὰ φύσιν δείζουσα, Mortem nihil ad nopertinere: Naturae diuitias esse definitas: Felici tatem, beatámque vitam, non in numerosa pecunia, aut possessione rerum ampla; non in principatu, aut potentiâ dominatrice consistere: sed in vacuitate doloris, sedationeque affectuum, ac lispositione illa animi, quae ipsis naturae finibus omnia circumscribit. Et particulas quidem caeteras, θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. ᾧ τῆ φύσεως πλοῦτος ωρισται, Epicuri esse, vel ex superioribus liquet, vel ex sequentibus constabit: ipsa autem, quae dicitur ἀλυπία, καὶ πραότηις παθῶν, idem est quòd ἀναλγησία, ἀσχλησια, ἀπααξία, quae voces in textu habentur, & ὀρίζουσα ψυχῆς διάθυσις, ipse est, νήρων συλλόγισμιος, ἐξεράνων, &c. cuius itidem fir posteriùs in textu mentio Ipsi Plutarcho addere alios oppidò plureis licet; qui ipsi quoque tametsi aliunde in Epicurum malè animati, aut declarârunt tamen Voluptatem ab Epicuro assertam, intelligi debere eam, quae nihil aliud sit, quàm status quietus, & naturalis; non voluptas vlla impura: aut addiderunt etiam id esse inter Epicurum, & Aristippum discriminis, quòd Aristippus quidem Summum Bonum in voluptate corporis: at Epicurus in Voluprate animi constituerit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
