Latin
685
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 685
Unproofread scanNot analysed yet
Ex prioribus esse Tertullianus potest, qui Epicurum sanè potissimùm intelligit, cùm de Voluprate loquens Philosophi quidam, inquit, hoc nomen Quieti, &Tranquillitati dederunt. In ea gaudent, i ea auocantur, in ea etiam gloriantur. Saltem alibi cum Zenone, à quo statuta pro fine Virtus requiem praebet fessis in vertice summo, Epicurum copulat; nam, cùm, inquit, ad Epicuros, &Zenonas ventum est, Sapienteis vocas totum quietis magisterium, qui eam sum mo, atque vnicae voluptatis nomine conseruaue re. Itemque B. Gregorius Nazianzenus, quem exponens Pater Nonnus, postquàm dixisse eum retulit, constitutum ab Epicuro fuisse nVoluptare Summum Bonum; eiusmodi fuisse voluptatem subdit, Quam, inquit, qui Philosophorum dogmata interpretantur, eum non in impura, atque obscoena voluptate summum bonum posuisse dicunt; sed in statu maximè naturali, Est verò istud consentaneum illis lambicis, quos Latinè ex S. Viro in Apologia reddidimus, quosque ipsos, cùm non ad doctrinam minùs, quàm ad mores pertineant, ecce: lant. l βπίκουρος κδονὴν κ ἡγωνίζετο Εἶναι τὸν ἄθλον τῇτ ἐμεὶ πονουμένων, Εἰς ἦν τελετῷ πάντα τʼ ἀνθρώπων καλὰ, ες αὖ δὲ μὴ δόξειεν ἡδονῇ τινι Ταύτὴν ἐπαίνειν, κοσμίως, καὶ τωφρόνας Ἐζη, βοηθῶν ἐκ τρόπου τῷ δόγματι, Contendit Epicurus meis laboribus Illam voluptatem esse verum praemium, In quam bona omnia desinunt mortalium