# Opera omnia. Vol. 2 686

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 686. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/686
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/686

Mmm quin quia carnes, & exquisitae epulae ingenti cura, ac miseria praeparentur, maioremque poenam habeant in inquirendo, quàm voluptatem in abutendo; corpora autem nostra cibo tantum, & potu indigere; vbi aqua, & panis sit, & caetera his similia, ibi naturae satisfactum: quicquid supra fuerit, non ad vitae necessitatem spectare: sed ad vitium voluptatis. Bibere, & comedere non ad deliciarum ardorem, sed sitim, famémque restinguere. Qui carnibus vescantur, indigere eriam ijs, quae non sunt carnium; qui autem simplici victu abutantur, eos carneis non requirere. Sapientiae quoque operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus, quae labore nimio, & cura indiget. Citò expletur na turae necessitas; frigus, & fames simplici vestitu, & cibo expelli potest. Hactenus vir sanctus, & quò dubites minùs esse haec omnia ex Epicuro, referetur posteà ex Porphyrio locus circa Epicuri, sectatorúmque eius abstinentiam, ex quo isthaec possint videri translumpta. Vnus ille est locus ex libro de Fine obiectus, qui videatur posse facere negotium. Enimverò, cùm negandum non sit fuisse ab Epicuro librum πρὶ τέλης de Fine conscriptum; quamobrem dicere non liceat, Stoicos varia euulgasse illius exemplaria, cum eiusce loci interpolatione, quae & exscribi, & perueniri ad Ciceronem vsque, & Athenaeum potuerint? Videlicet qui ausi fuere integros li bros effingere, cur non faciliùs exscribendo intrudere alienas sententias? Argumento autem est, primùm, quòd & Laërtius, qui seriem librorum Epicuri retexuit, quorúmque idcircò ignarus non fuit; vbi locum hunc ex libro de Fine, consimiliáque retulit, insanire eos dixerit, à quibus talia imponerentur: scilicet quasi in germanis, quae Epicurei asserua rent, exemplaribus non reperta; & Hesychius, vbi eumdem locum aliáque fuit recitaturus, praemiserit illos, qui Epicuro talia opponerent, διαβᾶλλοντας, calumniatores esse, Deinde, quòd Epicurus ipse fuerit conquestus sibi attribui opinionem, quae loco eiusmodi praefertur; ac tueri se oppositam, apertis verbis edixerit. Quomodo id verò efferre potuisset, si fuisset in promptu ipsum eius librum proferre, ac ex eo locum huiusmodi expromere? Ad-haec, quòd eius Sectatores & locum non agnouerint, & fuerint pariter conquesti. Heinc certè praeter illud, quod paullò antè attigimus, sunt apud ipsum Ciceronem querimoniae istae frequentes: Et illi quidem pugnant, & vicinorum fidem implorant. Ac rursùs: Solent isti negare nos intelligere, quam dicat Epicurus voluptatem, ac praetetea: Hoc enim identidem dicitis, non intelligere nos voluptatem, quàm dicatis. Et iterùm: Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos molleis, & delicatas voluptates. Quò pertinere etiam potest, quòd cùm Cicero obiecisset Torquato, cadere causâ, si quis Epicureorum non existimaret animi voluptates, & dolores nasci è corporis voluptatibus, & doloribus (quod idem visum à Plutarcho, Clementéque obiici) ita assentientem Torquatum inducit, vt committere nihilominus nequeat, quin saltem extenuando repugnantem simul inducat, dum fatetur tamen eos esse multos, sed imperitos. Praeterea, quòd cùm Epicurus, vt ex Plutarcho est recitatum, naturam Boni ex 2. adu.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
