# Opera omnia. Vol. 2 687.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 687.1 to 687.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/687.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/687.1

C ipsa mali deuitatione petierit; & ex Ratis lententiis ipsum Bonum summum (summam scilicet voluptatem) ipsa amotione doloris dlefimerit; & fusè etiam reprehensus ab ipso Cicerone fuerit, quòd summam rursùs volu- 2. de finptatem in Indolentia posuerit; non potuerit sanè effutire illud, Nec equidem habeo, quod intelligam Bonum, detrahens eas voluptates, &c. cui aliunde repugnat aliud, quod iam inculcauimus de nullo salubri venereorum vsu. Rursùs, quòd ipsi Ciceroni, non incogitanter profectò, sed veritate inter obiiciendum veluti cogente, hoc exciderit: Dicet Tuseil. aliquis: Quid? Ergo tu Epicurum existimas 3. ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? Ego vero minimè; video enim ab eo dici multa seuerè, multa praeclarè. Denique, quòd ex iis etiam, quae circa Pisonem habet Cicero, subodorari omnino liceat, quid de hoc loco sit coniiciendum. Nempe declarat Cicero esse Pisonem vnum ex iis, quos Seneca ostendit non ab Epicuro impulsos luxuriari, sed luxuriam suam in Philosophiae sinu abscondere solo nomine voluptatis inductos. Scilicet verba eius nt pi unt: Cùm literis studere incipit, & belua imred manis cum Graeculis philosophari; tum est Epicureus. Non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus; sed captus vno verbo voluptatis Et alibi: Itaque admissarius iste simul atque onuibs audiuit a Philosopho voluptatem tantopere laudari, nihil exspiscatus est, sic suos voluptarios omneis incitauit, sic ad hanc illius (Graeci videlicet Magistri) orationem adhinnyjt, vt non magistrum virtutis, sed authorem libidinis à se illum inuentum arbitraretur. Pergit Cicero, Graecus primò distinguere, atque diuidere illa, quemadmodum dicerentur: iste claudus, quemadmodum aiunt, pilam retinere, quod acceperat, testificari, tabulas obsignare velle, Epi curum disertum decernere, & tamen dicere ppinor se nullum bonum intelligere posse, dempticorporis voluptatibus. Pergit adhuc: Quid multa? Graecus facilis, & valdè venustus nimis pugnax contra Senatorem populi Romani esse noluit. Ex quibus sanè intelligis, debuisse prorsùs aliud in ipsis Epicuri libris, ac illo praesertim de Fine, circa Voluptatem haberi, quàm quod libidinosus Piso aduersus Magistrum abnuentem, voluptatésque distinguentem haberi debere ex nomine ipso Voluptatis contenderet.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
