# Opera omnia. Vol. 2 688.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 688.1 to 688.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/688.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/688.1

Eò enim peruenit, vbi desinat, & dum incipit, spectat ad finem. Quod Plurarchus autem Epicurum arguit, quasi pernegantem dari statum medium, in quo neque voluptas, neque dolor sit; pater hoc ad ipsam de voce quaestionem spectare. Nam, si Plutarchus mordicus velit, non aliam dari voluptatem, quàm Aristippeam, seu quae sit in motu; non pernegabit Epicurus dari statum medium, in quo neque talis voluptas, neque dolor sit. At, si non solùm citatis mox Aristotele, & Plotino, sed B. etiam Chrysostomo superiùs laudato, & aliis magnis viris volentibus, donare huiusmodi statum (& quatenus quidem competit Sapienti) Voluptatis nomine liceat; non est quamobrem improbetur, negari statum medium, seu tam voluptatis, quam doloris experrem; quippe, cùm is etiam, qui medius supponitur, sit quaedam voluptas Ac Plato quidem edisserit non esse hunc statum voluptatem potiùs, quàm dolorem dicendum; quoniam vt ex dolore in eum statum emergere voluptas est; ita ex voluptate in eum decidere, est dolor; adeò proinde, vt talis status non magis ex se voluptas, quàm dolor appellandus sit; & cùm absurdum sit, voluptatem simul, & dolorem dicere, sequatur neutrum dicendum esse. Verùm constare satis videtur, non perinde molestiam esse, voluptate quadam frui desinere, si modò nullus dolor aequatur; ac iucundum est desinere dolore vexari, tametsi voluptas in motu consequatur nulla; vt proinde huiusmodi status censeatur voluptatis potiùs, quàm doloris nomen mereri. Idipsum est certè, quod voluit Torquatus, dum, Non placet, inquit, detracta voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor fortè successerit; contrà gaudere nosmet, mittendis doloribus, etiam si voluptas ea, quae sensum moueat, nulla successerit; eoque intelligi potest, quanta voluptas non-dolere sit. Praetereo autem ex hoc statu pro voluptate habito peti, quod Stoici censuerunt, esse sapientem semper in gaudio; id quippe intelligi de gandio, siue voluptate, quae sit in motu sita, non potest. Ea quippe est fluxa, neque diu durat, sed, vt Seneca mox dicebat, tum, cùm maxime delectat, exstinguitur. Neque abs re est, quod Aristoteles requirit, Quam ob cansam fiat, vt nemo voluptate frui continenter possit?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
