# Opera omnia. Vol. 2 696

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/696
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/696

Quod idem proinde esse dicendum constat circa morbos, pauperiem, & quae alia damna solent consequi; quippe, cùm non ipsa voluptas, qua voluptas praecisè est, istorum per se causa sit; sed ipsa potiùs ingurgitatio, à qua sunt cruditates, febres, caeteráque incommoda; sed coitus effraenis, à quo podagra, nefanda lues, aliáque mala. Constat quoque idem proinde dicendum de turpitudine, & infamia, quae voluptatibus tribui solet: quippe ea pertinet potiùs ad ipsas actiones, quibuscum cohaerent, quaeque ipsae per se cum morum honestare pugnant & vitio, probróque vertuntur. Heinc est quamobrem leges vetent non voluptatem, v.c. quae ex adulterio percipitur, sed ipsam actionem adulterij, quae, quia per se prohibita, ac infamis est, ex consequenti solùm est, quod iuncta voluptas prohibita, infamisque censeatur. Et fac certe prohibitionem, vt in statu merae naturae, abesse; aut fac contigisse, vt quae coniugati illius est vxor, foret vxor huius, qui iam est adulter; eadem futura fuisset voluptas, & non illa tamen habita infamis, quoniam illa actio, cui esset adiuncta, neque vetita, neque probrosa fuisset; vt proinde intelligamus Voluptatem merito non sui, sed eius actionis, cui cohaeret, culpandam. Refert portò ad-haec Aristoteles quod nonnulli opponunt, vtilius esse tametsi voluptas malum non sit, eam tamen habere in malis propter multitudinem, quae in voluptatem propensa, deflectenda sit (ligni recurui instar) in opposisitum, vt reduci ad medium possit. Verùm respondet ipsemet non rectè hoc dici, quòd in hoc affectuum, actionumque negotio verba non perinde, ac ipsa facta fidem inueniant; adeò vt, dum verba non congruunt cum iis, quae ipso sensu percipiuntur, tum contemnantur, tum si quid boni sub se contineant, simul euertant. Qui vituperat enim voluptatem, si ipse vel semel eam appetere visus fuerit, ita propendere in ipsam videtur, quasi omnis volupras expetenda sit; neque enim est ipsius multitudinis statuere inter ista discrimen. Quamobrem videtur innuere Aristoteles praestabilius esse non tam voluptatem collocare ipsam in malis, quando manifestè refragatur sensus, qui ipsam, quantum est ex se, bonam probat; quàm agnoscere, & exaggerare mala, quae voluptates aliquas aut comitantur, aut ponè sequuntur; vt proinde debeat Vir sapiens, seu prudens, atque temperans abstinere potiùs ab huiusmodi voluptatibus, quàm earum occasione in mala adeò grauia incidere. Nisi autem responsio Aristotelis placeat, & vrgendum putes illud Senecae cùm de Epicuri opinione loquens, Hoc est, inquit, cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit, apparet. Nihil veret sanè in ipsam quoque voluptarem declamitare, intelligendo eas voluptates, quae longè plus mali secum inuehunt, quàm contineant boni (atque id quidem apud vulgus, quod iuxta Aristotelem distinguere minimè valet inter illud, quod est per se, & illud, quod ex accidenti, seu bonum, seu malum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
