Latin
697.1 to 697.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 697.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
)Videlicet ad persuasionem, perinde est seu voluptatem, seu actionem, cui coniuncta est, malam dicas, vt fugiendam esse alterutram inferas, propter mala, quae ex vtravis ob cohaesionem consequuntur. Nihil verò heic addendum ad ea, quae ab Empirico in Pyrrhoniis lib. s. 4is hypotyposibus obiiciuntur; cùm diuersa non sint ab iis, quae ex Aristotele sunt relata; nisi fortè illud, quod de Dolore superaddit, vt esse non malum, sed bonum confirmet, quatenus &boni plerumque est causa, &ipsum saepiùs prosequimur; quódque tamen occurrit eodem proportione modo soluendum, ac illud quod fuit circa Voluptatem à pari obiectum. Nimirum, quia constat dolorem merito non sui, sed boni adiuncti, consequuturive appeti, bonúmque censeri. Grauior heic esset disputatio cum Stoicis, nihil bonum esse contendentibus, praeter id, quod honestum est; nihil malum praeter id, quod turpe. Verùm id nihil est necesse, quando vno verbo manifestum est, factam esse ab ipsis de voce controuersiam, cùm notionem boni ita contraxerunt, quam mortalium caeteri adeò generaliorem habent. Cùm caeteri enim, praeter ipsas virtutes, alia multa in bonis habeant, vt sanitatem, voluptatem, gloriam, diuitias, amicos, alia; ac praeter vitia, multa in malis, vt morbum, dolorem, igno miniam, paupertatem, inimicos, &c. ipsi praetulêre haec dicere potiùs ἀδιάφερα, indifferentia, seu neque bona, neque mala; &quòd nihilominus foret adeò euidenter absurdum pro eodem habere sanitatem, &morbum; voluptatem, &dolorem, &c. ideò censuerunt priora illa dicenda esse προηγμένα Productas seu Promota; ista posteriora ἀποπροηγμένα, Λbducta, seu Remota, quòd illa quidem, tanquam dignitatem, &aestimationem habentia sint ipsi honesto, siue Virtuti propinquiora; ista ar ceimpite. quasi indignitatem, deaestimationemque sortiLaërt inta, sint ab illo remotiora; eadem ratione, sunt 5iob. kquiunt, qua in Aula, qui dignitate eminent, versus Regem promotiores; qui non eminent, remotiores. Interpretatur etiam, appellatque Cicero illa, Praecipua, &Praeposita; ista, Reiecta, &Reiectanea; quòd inter eligendum illa praeferantur, ista dimittantur. Aduersus haec autem pigeat quicquam aliud, quàm quod ab ipso Cicerone obiicitur, reponere. Is ergo alloquens Catonem, cui Stoicorum parteis tri udestibuit: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eiusmodi sunt, vt eorum alia eligenda sint, alia reycienda, alia omnino negligenda; hoc est, vt eorum alia velis, alia nolis, alia non cures. At modò dixeras nihil in rebus esse, quod interesset.