# Opera omnia. Vol. 2 699.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 699.1 to 699.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/699.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/699.1

Nam ad Platonem quod attinet, contendit imprimis apud ipsum Socrates multis, non esse quidem Voluptatem rem malam, neque Molestiam in Prons. bonam ratione eius temporis, quo percipitur; sed esse nihilominus posse ratione illius, quod consequitur; quatenus nempe euenit, vt voluptas in morbos, paupertatem, & similia incommoda desinat; molestia verò in sanitatem, diuitias, vrbis salutem, &c. vt proinde non ratione sui, sed ratione euentus Voluptas quidem mala, Molestia verò bona censeatur, adeóque & ipsum quidem gaudere, seu voluptate frui, τὸ χαίρειν, appelletur malum, ὅταν μειζόνων ἀπσστερῃ ἡδονῶν, ἢ ὅσας ἔχει, ἢ λύπας μείζους παρασαψάζῃ ὰρὰ ἐν αὐτα ἡδονῶν, quando priuat maioribus, quàm ipsum contineat, voluptatibus, aut maiores dolores iis, quae in ipso sunt, voluptatibus parat. Ipsum verò dolere, seu molestiam pati, λυπεῖαα, tum dicatur bonum, ὅταν ἢ μείζους λύπας τῇν ἐν αὐτῷ ὐσῶν ἀπαλλάπτῃ, ἢ μείζυς ἡδονὰς δὲρ λυπῶν παρασκεάζῃ, quando aut maiores molestias, quàm ipsum contineat, auertit; aut maiores parat ipsis molestiis voluptates. Quae ideò ad verbum refero, quia videri potest Epicuri Canonas ad isthaec compositos esse. Deinde, cùm Epicurus doceat ista συμμετρίσει, commensuratione diiudicanda esse; contendit rursus Socrates vsurpandam esse pari modo artem, quam μετρηπκὴν, dimetiendi appellat. Sic nempe, vt quemadmodum, ne magnitudines eminùs conspectae, & prae spectatis cominùs iusto minores visae, nos fallant, dimetiendi arte vtimur; ita, ne Voluptates, ac moestiae, quae dum futurae sunt, aut nullae, aut extenuarae, prae illis, quae sunt praesentes apparent, nos decipiant, debita succurrat prospectio, & consideratio, ex qua exsistat comvensationis (vt Cicero appellat) scientia. Vnde & praetereà sic fieri rem iubet, vt si omnes tam Voluptates, quàm molestiae & tam quidem praesentes, quàm futurae veluti coràm positae, expendantur ad trutinam. Etenim, inquit , si Voluptates praesenteis, cum futuris libres, eae semper sunt eligendae, quae maiores, plurésve sunt.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
