# Opera omnia. Vol. 2 7.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 7.1 to 7.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/7.1

litate quadam rotunditas; aequalitatem autem hanc accipe, quam vides in lusoria pila. Non multum illi commissurae, & rimae earum nocent, quò minùs par sibi ab omni parte dicatur. Quomodo in hac pila nihil illa interualla officiunt, ad speciem rotundi; sic nec in vniuerso quidem orbe Terrarum editi montes, quorum altitudo totius mundi collatione consumitur. Quo loco taceo non commissuras, sed ne filorum quidem, aut pororum inaequalitates officere magis rotunditati pilae lusoriae, quàm rotunditati Terrarum montes, valles, planitiésque officiant. Quare neque est cur ille & sic roget, Cuius ergo Terra figurae est, si non est rotunda; & sic respondeat, Nullius certè regularis, non sphaerica, non cubica, non octabedrae, non dodecahedra, non icoschedra, non pyramidalis, sed multifariàm irregularis, καθὰς ἡθέλησεν ὁ δημίούργος νυs, qualemeam voluit esse conditrix Mens. Et enim quidem superficies Terrae multifariam irregularis, & qualem eam esse voluit Opifex, vt domicilium Hominum, caeterorúmque viuentium, sedésque, & veluti fundus generationum, corruptionúmque esset; sed omnis haec tamen irregularitas non obstat quominùs ipsa generalis totius Terrae forma rotunda potiùs quàm cubica, aut alia quaepiam dicenda sit; quemadmodum illa inaequalitas, quae in superficie pilae, aut si velis in cortice mali arantij cernitur, non obstat quominùs & pila & malum rotundâ potiùs figura esse, quàm aut cubica, aut alia censeatur: Non est etiam quare opponat immensas illas planities, vt totius Poloniae Hungariae, & quae est à Maeotide per totam Moscouiam in Scythicum mare, & alias complureis. Quippe planities quidem dicuntur, quòd magna ex parte ad libellam sint, aut appareant, & tantundem penè vndique distantes à centro, sensibili accliuitate, & decliuitate non sint; Sed reuerâ tamen sunt semper portiones quaedam deuexitatis, quae ob amplitudinem globi nihil à planis superficiebus, quantum ad sensum, & per aliquot quidem milliaria differre videantur. Ac reipsâ quidem differre vel id potest arguere, quòd cùm in quocumque fueris planitiei loco, vbi diligenter adnotaueris quantum circumquaque ex planitie prospicias, vbi deinceps aliuouersùm discesseris, sis breui noua omnia visurus, & nihil amplius eorum, quae retrò conspexeras obseruaturus, etiam arborum, aedium, caeterarúmque editiorum rerum. Et ne distantiam potiùs, quàm deuexitatem causeris, obstat alia inter ea, de qua iam dixi variata Poli altitudo, quae exquisito instrumento per singula etiam milliaria reddetur obseruabilis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
