Latin
70
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 70
Unproofread scanNot analysed yet
Enimverò videtur haec tum Aristotelea diuisio esse omninò fictitia, quod attinet quidem ad illam seu Ignis, seu Hypeccaumatis regionem: tum fictitia quoque diuisio vulgaris in Regiones treis, quatenus quidem supremam statuunt, quae perpetuò calida sit. Etenim, verum quidem est dari Inferiorem aëris regionem, quae nunc calida, nunc frigida sit, non modò propter radios Solis nunc directiores, nunc obliquiores; sed etiam ob conditionem halituum, qui è Terra exspirantur, varietatémque Ventorum creant; qua ratione interdum media hyeme calidior sit, interdum media aestate frigidior. Verum rurcùs est dari Superiorem, quae sit semper frigida (aut certe minùs calida, quàm sit aliquando inferior) non sanè ob distantiam Ig nis, qui nullus incumbat, neque absolutè ol radiorum reflexorum debilitatem; sed omninò ob semina, seu corpuscula frigoris (cuius modi nitrosa sunt) quae illuc vsque abigantur; pauciora quidem per hyemem vnde illeic solùm generatur nix; &copiosiora per aestatem, vnde generatur illeic etiam grando. At verò supra hanc Regionem esse aliam, quae continenter calida sit, nullum est idoneum argumentum, quo demonstretur. Et non videtur quidem negandum, quin supra regionem, in qua nix, &grando creantur, sint adhuc vapores diffusi; sed calidos potiùs, quàm frigidos esse, nulla ratione probari potest; ac potissimùm, cùm videantur maximè contexi ex subtilioribus, magisque dispersis corpusculis frigoris, ac terminare denique eam, quae Atmosphaera dicitur; corpus scilicet aëris totum Terrae globum, cuiusdam quasi la nuginis, aut epidermidis instar, circumvestiens, quale insinuatum aliquoties iam est. Quod superest autem spatiorum ad ipsa vsque Sidera; id videtur quidem ob Siderum radios quoquoversum excurrenteis esse calidum potiùs, quàm frigidum existimandum: at quod de radiis heic experimur, videtur satis arguere illos, ob sui raritatem, nullum sensibilem calorem creare; atque idcircò, quantum ad sensum, illa eiuscemodi sparia neque calida esse, ob non satis copiosos, qui coalescant, caloris radios; neque frigida; ob nulla respersa corpuscula frigoris; verùm neutra esse, ac indifferentia; ex hisce erge duae solùm videntur aëris regiones distingui, quod ad Meteororum, &familiarium quidem generationem attinet. Vna Inferior, quae eadem sit cum ea, quam infimam dicunt; altera Superior, quae eadem sit cum ea, quam Mediam. Familiaria dico Meteora, vt Cometas praesertim excipiam, qui non perinde frequentes sunt, quíque tametsi aliquando infra Lunae orbem appareant, nunquam tamen obseruati sunt ad Superiorem vsque, aut etiam Supremam aëris regionem demitti. Quod spectat verò ad nominatas Epicuro Effluxiones, congeriesve illas tenuissimorum corpusculorum, quae ex terra, &aqua excernuntur, exspirantur, effunduntur per aërem; notum est illas nihil aliud esse, quàm iam appellatas ex Aristotele αὐαθυμιάσεις, Exhalationes.