# Opera omnia. Vol. 2 700

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 700. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/700
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/700

Hoc verò quodnam aliud sit, quàm ipsa Voluptas, dicere non licet; quippe & tametsi dici concedatur expetere animal seipsum, sibique ipsi aptum esse; idque interpretari sicliceat, quasi esse. hoc est in vita perseuerare desideret: aut quasi totius sanitatem, & singularem partium, facultatumque incolumitatem exoptet: Nihilominùs atrendenti perspicuum euadet, haec desiderari, exoptarique solummodò, quatenus Volupe est vitâ, ac sanitate, & membrorum, viriumque integritate frui: adeò proinde, vt Voluptas sit, cuius gratiâ ista expetuntur, primasque ideò inter illa, quae expetuntur, obtineat. Idipsum est cerrè quod Alexandet videtur ex Aristotele confirmare, dum ex decimo Nicomacheorum locum hunc (tametsi non integrè) refert, Existimare aliquis possit omneis homines voluptatem expetere, quod viuere omnes expetant, & vita operatiosit quae. dam, ac circa ea quisque maxime operetur, quo maximè diligit; vt musicus auditu circa cantus, & disciplinarum studiosus mente, circa contemplationes, atque ita de caeteris; ipsa autem Voluptas, operationes perficiat, atque adeò vitam, quam appetunt omnes: Quamobrem & merito iure voluptatem appetunt, quando ipsa est, quae perficit optabilem omnibus vitam. Spectat huc proinde, quod alibi ait, Esse Vitam ex iis, quaeper sese sunt bona, & incunda. Praetereo autem locum alium, qui ab Alexandro insinuatur, vt Voluptas esse primum familiare, accommodatumve iuxta Aristotelem probetur, haberi in Libro Nicomacheorum secundo. Ibi scilicet, Cùm, inquit, tria sint, quae ad sui prosequutionem mouent, nempe Honestum, Vtile, & Volupe, siue Iucundum; tria ex opposito, quae ad fugam, vt putà Turpe, Inutile, Molestum; circa haec quidem omnia vir bonus rectè agit, malus autem peccat; & maximè quidem circa Voluptatem. Quippe Voluptas res est communis omnibus animantibus; estque eorum omnium, quae cadunt in electionem, assidua comes. Siquidem etiam id quod Honestum, etiam id, quod Vtile est, esse Volupe deprehenditur. Voluptas praetereà à tenerrima vsque aetatula nobis connutritur, ac ideò talem affectionem, quâ vita nostra quasi tincta, penitúsque imbuta est (ἐγκεχρισμένον τῷ βίῳ πάθος) velle abstergere, elueréque, hoc opus, hic labor. Quo loco duo sunt obseruatu digna; Vnum est, cùm tria vulgò soleant genera Bonorum distingui, Honestum, Vtile, lucundum; ipsum Iucundum, siue Voluptatem τὸ νδὺ, ita caeteris commisceri, vt videri possit non tam species ab iis distincta, quàm genus ipsorum commune, aut communis certè affectio, quae in illis sit ipsa ratio boni, expetibilisve; seu id, propter quod expetuntur. Nempe, quasi id, quod honestum, vtiléque est, expetamus, prosequamurque, quia gratum, incundûmque sit; seu non sine iucunditate, voluptateque poslideatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
